- ALANICUS
- ALANICUSinter cognomina Iustiniani Imperatoris sic dicti ab Alanis devictis: quos Ptol. in parte Scythiae collocare videtur; Capitolin. in Marco Antonino c. 22. in Daciae parte; Ioseph. de Bell. Iud. l. 7. inter Tanaim et Maeotidem; Plin. l. 4. c. 12. et Amm. Marcellin. l. 31. c. 2. in Sarmatia Europaea. Ioh. Calvin. Lexic. Iurid.Cum horum Rege Pharasmane, qui de imminutis stipendiis querebatur, nonsine motu, pacem composuisse Adrianus Caesar legitur apud Spartian. c. 13. Iam nempe a Domitiano malum id in Rem publ. introductum est, ut annuis muneribus gentium barbararum pacem redimerent Romani: quod perniciosissimum exemplum retinuêre omnes deinceps Principes in utroque Imperio. Sed consuluerunt existimationi suae Romani Imperatores utcumque, cum pensionem eiusmodi annuam, quae verum erat tributum, honestiore vocabulô stipendium nominârunt, aut munus: Herodian. l. 1. c. 2. et 6. συντάξεις. Eosdem dein saepe molientes resraeavit Antoninus Pius, apud Iul. Capitolin. in vita eius, c. 5. et 9. Cum iisdem postea et Marco Antonino res fuit; apud Eund. c. 22. Gentes omnes ab Illyrici limite usque Galliam conspiraverant, ut Marcomanni, Narisci, Hermunduri ---- Rhoxolani, Bastarnae, Alani, Peucini etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.